Podstrony
- Strona startowa
- Seneka MyÂœli (2)
- Michal Psellos Kronika
- Martel Yann Zycie Pi.WHITE
- Wingo Otha Podrecznik Huny
- Science Fiction (40) lipiecc 2004
- Janet Evanovich Po czwarte dla grzechu
- Cusseler Clive Lodowa polapka
- Martin T. Bannister Department of the Treasury Blueprint for Actions (2009)
- Zbrodnia wsrod roz Zofia Kaczorowska
- Christopher Carter Ostatnia zbrodnia Agaty Christi
- zanotowane.pl
- doc.pisz.pl
- pdf.pisz.pl
- ugrzesia.htw.pl
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Sapientia ars est: certum petat, eligat profecni-ros, ab is, quos desperavit, recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extremaremedia temptet.III 29 " 12Quid ergo illa laudata et omnibus praeferenda artibus rebusque philosophia praestabit?Scilicet ut malis tibi placere quam populo, ut aestimes iudicia, non numeres, ut sine metu de-orum hominumque vivas, ut aut vincas mala aut finias.Ceterum, si te videro celebrem secun-dis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica omamenta, obstrepuerint, sitota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via adistum favorem ferat?IV 30 " 4Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, aun adventat hora illa inevitabilis, aequo animoabire.Alia genera mortis spei mixta sunt; desinit morbus, incendium exstinguitur, ruina, quosvidebatur oppressura deposuit; mare, quos hauserat, eadem vi, qua sorbebat, eiecit incolumes;gladium miles ab ipsa perituri cervice revocavit: nil habet quod speret, quem senectus ducit admortem.Huic uni intercedi non potest.Nullo genere homines mollius moriuntur sed nec diu-tius.IV 30 " 10 11Vivere noluit, qui mori non vult: Vita enim cum exceptione mortis data est; ad hanc itur.Quam ideo timere dementis est, quia certa exspectantur, dubia metuuntur.Mors necessitatemhabet aequam et invictam.Quis queri potest in ea condidone se esse, in qua nemo non est?Prima autem pars est aequitatis aequalitas.IV 31 " 3 4Unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere.Hoc autem con-tingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus, quae neque bona133sunt neque mala.Fieri enim non potest, ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo leviset perferenda, modo expavescenda.Labor bonum non est.Quid ergo est bonum? Laboriscontemptio.IV 31 " 5 6Quid votis opus est? Fac te ipse felicem.Facies autem, si intellexeris bona esse, quibusadmixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est.Quemadmodum sine mixtura lucisnihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, qu-emadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum: ita honesta et tur-pia virtutis ac malitiae societas efficit.Quid ergo est bonum? Rerum scientia.Quid malumest? Rerum imperitia.IV 31 " 10.Nemo novit deum, multi de illo male existimant, et impune.IV 32 " 2Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem in-constantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium.Diducimus illam in parti-culas ac lancinamus.IV 32 " 3 4.Perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam antemortem, deinde exspectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessionebeatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.O quando illud videbis tempus, quoscies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut insumma tui satietate! Vis scire, quid sit, quod faciat homines avidos futuri? Nemo sibi conrigit.IV 32 " 5Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta.IV 33 " 8Aliud autem est meminisse, aliud scire.Meminisse est rem commissam memoriae custo-dire.At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere admagistrum.IV 33 " 11Patet omnibus veritas, nondum est occupata.Multum ex illa etiam futuris relictum est.IV 36 " 4Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui.Turpiset ridicula res est elementarius senex: iuveni parandum, seni utendum est.134IV 36 " 9 10Mors nullum habet incommodum.Esse enim debet aliquid, cuius sit incommodum.Quodsi tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerumnaturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi: desinunt ista, nonpereunt et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit: veniet ite-nun, qui nos in lucern reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.IV 36 " 12.Hoc unum adiecero, nec infantes [nec] pueros nec mente lapsos timere mortem et esseturpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit.IV 37 " 2Recto tibi invictoque moriendum est.Quid porro prodest paucos dies aut annos lucrificare?Sine missione nascimur.IV 39 " 2 6Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida: magnanun rerum species adse vocat et extollit.Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest,non magis quam quiescere: ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehe-mentior fuerit.Sed felix, qui ad meliora hunc impetum dedit: ponet se extra ius dicionemquefortunae.Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despicier.Magni animiest magna contemnere ac mediocria malle quam nimia.Illa enim utilia vitaliaque sunt
[ Pobierz całość w formacie PDF ]