Podstrony
- Strona startowa
- Mysli Seneka
- Farkas Viktor Poza granicami wyobrazni
- Michael Judith ÂŚcieżki kłamstwa
- Paul Sorensen Moving Los Angeles, Short Term Policy Options for Improving TransportationÄ… (2008)
- Savage Felicity Pokora Garden (3)
- McNaught Judith 01 Raj
- Eddings Dav
- Coelho Paulo 11 minut
- Administrator Linux (3)
- Fagyas Maria Porucznik diabla (2)
- zanotowane.pl
- doc.pisz.pl
- pdf.pisz.pl
- plazow.keep.pl
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.XVI 99 " 7Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatis-simi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallisdistincnun, etiam ubi maxima videntur: quem putas perisse, praemissus est.Quid autem de-mentius, quam cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit?XVII XVIII 101 " 1Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo argumento recenti admonetfragilitatis oblitos: tum aeterna meditatos respicere cogit ad mortem.XVII XVIII 101 " 7 8Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scitnostrum, quam prope versetur terminum.Sic itaque formemus animum, tamquam ad extremaventum sit.Nihil differamus.Cotidie cum vita paria faciamus.Maximum vitae vitium est,quod imperfecta semper est, quod aliquid ex illa differtur.Qui cotidie vitae suae summammanum imposuit, non indiget tempore.Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditasfuturi exedens animum.Nihil egt miserius dubitatione venientium quorsus evadant.XVII XVIII 104 " 3Indulgendum est enim honestis affectibus: et interdum, etiam si premunt causae, spiritus inhonorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono virovivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu oportet: ille, qui non uxorem, non amicum tantiputat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.Hoc quoque imperetsibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat etsuis commodet.XVII XVIII 104 " 8O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt se ipsi, sollicitant,corrumpunt, territant.Quid prodest mare traicere et urbes mutare? Si vis ista, quibus urgueris,effugere, non aliubi sis oportet, sed alius.XVII XVIII 105 " 7Securitatis magna portio est nihil inique facere: confusam vitam et perturbatam impotentesagunt.Tantum metuunt, quantum nocent, nec ullo tempore vacant.Trepidant enim, cum fece-runt, haerent: conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit.Dat poe-nas quisquis exspectat.Quisquis autem meruit, exspectat.152XVII XVIII 107 " 12.Paratos nos inveniat atque impigros fatum.Hic est magnus animus, qui se ei tradidit; atcontra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendaremavult deos quam se.XVII XVIII 108 " 36Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velutaliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt.Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur,obnoxii.XIX 110 " 7Omnia nobis fecimus tenebras.Nihil videmus, nec quid noceat nec quid expediat.Tota vitaincursitamus nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus.XIX 110 " 18Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: habemus aqu-am, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate faciamus.Faciamus, oro te, etiamsi ista defuerint.Turpe est beatam vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua etpolenta.XIX 113 " 27Quid est fortitudo? Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circu-mdedit sibi, securus in hac vitae obsidione perdurat.Uritur enim suis viribus, suis telis.XIX 114 " 23Rex noster est animus.Hoc incolumi cetera manent in officio, parent, obtemperant: cumille paulum vaccillavit, simul dubitant.XIX 114 " 27Quidquid facies, respice ad mortem.XIX 115 " 9Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur: omnium istorum,quos incedere altos vides, bratteata felicitas est.Inspice, et scies, sub ista tenui membranadignitatis quantum mali iaceat.XIX 116 " 3Imbecillus est primo omnis affectus.Deinde ipse se concitat et vires, dum procedit, parat:excluditur facilius quam expellitur.153XIX 116 " 8Vitia nostra quia amamus, defendimus et malumus excusare illa quam excutere.Satis natu-ra homini dedit roboris, si illo utamur, si vires nostras colligamus ac totas pro nobis, certe noncontra nos concitemus.Nolle in causa est, non posse praetenditur.XIX 117 " 24.Non vult mori, qui optat.XIX 118 " 14Quaedam incremento non tantum in maius exeunt, sed in aliud.XX 120 " 18Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant.XX 122 " 19
[ Pobierz całość w formacie PDF ]